Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Cynthia—facundi carmen iuvenale Properti—
- Accepit famam, non minus ipsa dedit.
- Pellibus exiguis artatur Livius ingens,
- Quem mea non totum bibliotheca capit.
- Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
- Primus Romana Crispus in historia.
- Haec tibi, multiplici quae structa est massa tabella,
- Carmina Nasonis quinque decemque gerit.
- Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum,
- In tota iuvit quem nihil esse domo.
- Sunt quidam, qui me dicant non esse poetam:
- Sed qui me vendit bybliopola putat.
- Tantum magna suo debet Verona Catullo,
- Quantum parva suo Mantua Vergilio.
- Haec tibi quae fontes et aquarum nomina dicit,
- Ipsa suas melius charta natabat aquas.