Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Perlege Maeonio cantatas carmine ranas
  2. Et frontem nugis solvere disce meis.
  1. Ilias et Priami regnis inimicus Ulixes
  2. Multiplici pariter condita pelle latent.
  1. Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis,
  2. Ne nucibus positis arma virumque legas.
  1. Quam brevis inmensum cepit membrana Maronem!
  2. Ipsius vultus prima tabella gerit.
  1. Hac primum iuvenum lascivos lusit amores;
  2. Nec Glycera pueri, Thais amica fuit.
  1. Si comes ista tibi fuerit membrana, putato
  2. Carpere te longas cum Cicerone vias.
  1. Cynthia—facundi carmen iuvenale Properti—
  2. Accepit famam, non minus ipsa dedit.
  1. Pellibus exiguis artatur Livius ingens,
  2. Quem mea non totum bibliotheca capit.
  1. Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
  2. Primus Romana Crispus in historia.
  1. Haec tibi, multiplici quae structa est massa tabella,
  2. Carmina Nasonis quinque decemque gerit.
  1. Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum,
  2. In tota iuvit quem nihil esse domo.
  1. Sunt quidam, qui me dicant non esse poetam:
  2. Sed qui me vendit bybliopola putat.
  1. Tantum magna suo debet Verona Catullo,
  2. Quantum parva suo Mantua Vergilio.
  1. Haec tibi quae fontes et aquarum nomina dicit,
  2. Ipsa suas melius charta natabat aquas.
  1. His tibi de mulis non est metuenda ruina:
  2. Altius in terra paene sedere soles.
  1. Delicias parvae si vis audire catellae,
  2. Narranti brevis est pagina tota mihi.
  1. Hic brevis ad numeros rapidum qui colligit unguem,
  2. Venit ab auriferis gentibus Astur equus.
  1. Non sibi, sed domino venatur vertragus acer,
  2. Inlaesum leporem qui tibi dente feret.
  1. Non amo quod vincat, sed quod succumbere novit
  2. Et didicit melius τὴν ἐπικλινοπάλην.
  1. Callidus emissas eludere simius hastas,
  2. Si mihi cauda foret, cercopithecus eram.
  1. Tam tremulum crisat, tam blandum prurit, ut ipsum
  2. Masturbatorem fecerit Hippolytum.
  1. Aera Celaenaeos lugentia matris amores
  2. Esuriens Gallus vendere saepe solet.
  1. Sit nobis aetate puer, non pumice levis,
  2. Propter quem placeat nulla puella mihi.
  1. Collo necte, puer, meros amores,
  2. Ceston de Veneris sinu calentem.
  1. Sume Cytheriaco medicatum nectare ceston:
  2. Ussit amatorem balteus iste Iovem.
  1. Currant verba licet, manus est velocior illis:
  2. Nondum lingua suum, dextra peregit opus.
  1. Levis ab aequorea cortex Mareotica concha
  2. Fiat: inoffensa curret harundo via.
  1. Non mendax stupor est, nec fingitur arte dolosa.
  2. Quisquis plus iusto non sapit, ille sapit.
  1. Mollia Phrixei secuisti colla mariti.
  2. Hoc meruit tunicam qui tibi, saeve, dedit?
  1. Si solum spectes hominis caput, Hectora credas:
  2. Si stantem videas, Astyanacta putes.
  1. Haec, quae saepe solet vinci, quae vincere raro,
  2. Parma tibi, scutum pumilionis erit.
  1. Non erit in turba quisquam Μισούμενοσ ista:
  2. Sed poterit quivis esse Δὶσ ἐξαπατῶν.
  1. Dic mihi simpliciter, comoedis et citharoedis,
  2. Fibula, quid praestas? 'Carius ut futuant.'
  1. Non tantum calamis, sed cantu fallitur ales,
  2. Callida dum tacita crescit harundo manu.
  1. Praedo fuit volucrum: famulus nunc aucupis idem
  2. Decipit et captas non sibi maeret aves.
  1. Dic quotus et quanti cupias cenare, nec unum
  2. Addideris verbum: cena parata tibi est.
  1. Pauper causidicus nullos referentia nummos
  2. Carmina cum scribas, accipe cor, quod habes.
  1. Non satis est ars sola coco: servire palatum
  2. Nolo: cocus domini debet habere gulam.
  1. Rara tibi curva craticula sudet ofella;
  2. Spumeus in longa cuspide fumet aper.
  1. Mille tibi dulces operum manus ista figuras
  2. Extruet: huic uni parca laborat apis.
  1. Surgite: iam vendit pueris ientacula pistor
  2. Cristataeque sonant undique lucis aves.