Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Non est lana mihi mendax, nec mutor aheno.
- Sic placeant Tyriae: me mea tinxit ovis.
- Fascia, crescentes dominae compesce papillas,
- Ut sit quod capiat nostra tegatque manus.
- Amphitheatrali nos commendamus ab usu,
- Cum teget algentes alba lacerna togas.
- Nec fora sunt nobis nec sunt vadimonia nota:
- Hoc opus est, pictis accubuisse toris.
- Si recitaturus dedero tibi forte libellum,
- Hoc focale tuas adserat auriculas.
- Tempore brumali non multum levia prosunt:
- Calfaciunt villi pallia vestra mei.
- Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum:
- Orbibus in nostris circulus esse potest.
- Iungere nescisti nobis, o stulte, lacernas:
- Indueras albas, exue callai+nas.
- Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti:
- Cinyphio poterit planta latere sinu.
- Dum toga per quinas gaudet requiescere luces,
- Hos poteris cultus sumere iure tuo.