Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si possem, totas cuperem misisse lacernas:
  2. Nunc tantum capiti munera mitto tuo.
  1. Non est lana mihi mendax, nec mutor aheno.
  2. Sic placeant Tyriae: me mea tinxit ovis.
  1. Fascia, crescentes dominae compesce papillas,
  2. Ut sit quod capiat nostra tegatque manus.
  1. Amphitheatrali nos commendamus ab usu,
  2. Cum teget algentes alba lacerna togas.
  1. Nec fora sunt nobis nec sunt vadimonia nota:
  2. Hoc opus est, pictis accubuisse toris.
  1. Si recitaturus dedero tibi forte libellum,
  2. Hoc focale tuas adserat auriculas.
  1. Tempore brumali non multum levia prosunt:
  2. Calfaciunt villi pallia vestra mei.
  1. Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum:
  2. Orbibus in nostris circulus esse potest.
  1. Iungere nescisti nobis, o stulte, lacernas:
  2. Indueras albas, exue callai+nas.
  1. Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti:
  2. Cinyphio poterit planta latere sinu.
  1. Dum toga per quinas gaudet requiescere luces,
  2. Hos poteris cultus sumere iure tuo.
  1. Vellera consumunt Patavinae multa trilices,
  2. Et pingues tunicas serra secare potest.
  1. Haec tibi sorte datur tergendis spongia mensis
  2. Utilis, expresso cum levis imbre tumet.
  1. Is mihi candor inest, villorum gratia tanta,
  2. Ut me vel media sumere messe velis.
  1. Tingue caput Cosmi folio, cervical olebit:
  2. Perdidit unguentum cum coma, pluma tenet.
  1. Stragula purpureis lucent villosa tapetis.
  2. Quid prodest, si te congelat uxor anus?
  1. Nudo stragula ne toro paterent,
  2. Iunctae nos tibi venimus sorores.
  1. Mammosas metuo; tenerae me trade puellae,
  2. Ut possint niveo pectore lina frui.
  1. Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa est
  2. Pectine Niliaco iam Babylonos acus.
  1. Longa satis nunc sum; dulci sed pondere venter
  2. Si tumeat, fiam tunc tibi zona brevis.
  1. Lodices mittet docti tibi terra Catulli:
  2. Nos Helicaonia de regione sumus.
  1. Det tunicam locuples: ego te praecingere possum.
  2. Essem si locuples, munus utrumque darem.
  1. Ebria Sidoniae cum sim de sanguine conchae,
  2. Non video, quare sobria lana vocer.