Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ingrediare viam caelo licet usque sereno,
  2. Ad subitas numquam scortea desit aquas.
  1. Si veneto prasinove faves, quid coccina sumes?
  2. Ne fias ista transfuga sorte, vide.
  1. Si possem, totas cuperem misisse lacernas:
  2. Nunc tantum capiti munera mitto tuo.
  1. Non est lana mihi mendax, nec mutor aheno.
  2. Sic placeant Tyriae: me mea tinxit ovis.
  1. Fascia, crescentes dominae compesce papillas,
  2. Ut sit quod capiat nostra tegatque manus.
  1. Amphitheatrali nos commendamus ab usu,
  2. Cum teget algentes alba lacerna togas.
  1. Nec fora sunt nobis nec sunt vadimonia nota:
  2. Hoc opus est, pictis accubuisse toris.
  1. Si recitaturus dedero tibi forte libellum,
  2. Hoc focale tuas adserat auriculas.
  1. Tempore brumali non multum levia prosunt:
  2. Calfaciunt villi pallia vestra mei.
  1. Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum:
  2. Orbibus in nostris circulus esse potest.
  1. Iungere nescisti nobis, o stulte, lacernas:
  2. Indueras albas, exue callai+nas.
  1. Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti:
  2. Cinyphio poterit planta latere sinu.
  1. Dum toga per quinas gaudet requiescere luces,
  2. Hos poteris cultus sumere iure tuo.
  1. Vellera consumunt Patavinae multa trilices,
  2. Et pingues tunicas serra secare potest.
  1. Haec tibi sorte datur tergendis spongia mensis
  2. Utilis, expresso cum levis imbre tumet.
  1. Is mihi candor inest, villorum gratia tanta,
  2. Ut me vel media sumere messe velis.
  1. Tingue caput Cosmi folio, cervical olebit:
  2. Perdidit unguentum cum coma, pluma tenet.
  1. Stragula purpureis lucent villosa tapetis.
  2. Quid prodest, si te congelat uxor anus?
  1. Nudo stragula ne toro paterent,
  2. Iunctae nos tibi venimus sorores.
  1. Mammosas metuo; tenerae me trade puellae,
  2. Ut possint niveo pectore lina frui.
  1. Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa est
  2. Pectine Niliaco iam Babylonos acus.
  1. Longa satis nunc sum; dulci sed pondere venter
  2. Si tumeat, fiam tunc tibi zona brevis.
  1. Lodices mittet docti tibi terra Catulli:
  2. Nos Helicaonia de regione sumus.
  1. Det tunicam locuples: ego te praecingere possum.
  2. Essem si locuples, munus utrumque darem.
  1. Ebria Sidoniae cum sim de sanguine conchae,
  2. Non video, quare sobria lana vocer.
  1. Velleribus primis Apulia, Parma secundis
  2. Nobilis; Altinum tertia laudat ovis.
  1. Nos Lacedaemoniae pastor donavit amicae:
  2. Deterior Ledae purpura matris erat.
  1. Non tantum pullo lugentes vellere lanas,
  2. Sed solet et calices haec dare terra suos.
  1. Lana quidem tristis, sed tonsis nata ministris,
  2. Quales non primo de grege mensa citat.
  1. Oppressae nimium vicina est fascia plumae?
  2. Vellera Leuconicis accipe rasa sagis.
  1. Tomentum concisa palus Circense vocatur.
  2. Haec pro Leuconico stramina pauper emit.
  1. Lassus Amyclaea poteris requiescere pluma,
  2. Interior cycni quam tibi lana dedit.
  1. Fraudata tumeat fragilis tibi culcita mula.
  2. Non venit ad duros pallida cura toros.
  1. Redde pilam: sonat aes thermarum. Ludere pergis?
  2. Virgine vis sola lotus abire domum.
  1. Splendida cum volitant Spartani pondera disci,
  2. Este procul, pueri: sit semel ille nocens.
  1. Reddidit Eurydicen vati: sed perdidit ipse,
  2. Dum sibi non credit nec patienter amat.
  1. De Pompeiano saepe est eiecta theatro
  2. Quae duxit silvas detinuitque feras.
  1. Fervida ne trito tibi pollice pusula surgat,
  2. Exornent docilem candida plectra lyram.
  1. Inducenda rota est: das nobis utile munus:
  2. Iste trochus pueris, at mihi cantus erit.
  1. Garrulus in laxo cur anulus orbe vagatur?
  2. Cedat ut argutis obvia turba trochis.
  1. Haec illi sine sorte datur, cui nomina Rhenus
  2. Vera dedit. Deciens adde Falerna, puer.
  1. Gloria tam parvi non est obscura sigilli:
  2. Istius pueri Brutus amator erat.
  1. Ad te reptanti, puer insidiose, lacertae
  2. Parce: cupit digitis illa perire tuis.