Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Si quid adhuc superest in nostri faece locelli,
- Munus erit. Nihil est: ipse locellus erit.
- Cum steterit nullus vultu tibi talus eodem,
- Munera me dices magna dedisse tibi.
- Non sim talorum numero par tessera, dum sit
- Maior, quam talis, alea saepe mihi.
- Quae scit compositos manus improba mittere talos,
- Si per me misit, nil nisi vota feret.
- Hac mihi bis seno numeratur tessera puncto;
- Calculus hac gemino discolor hoste perit.
- Insidiosorum si ludis bella latronum,
- Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.
- Alea parva nuces et non damnosa videtur;
- Saepe tamen pueris abstulit illa natis.
- Sortitus thecam calamis armare memento:
- Cetera nos dedimus, tu leviora para.
- Haec tibi erunt armata suo graphiaria ferro:
- Si puero dones, non leve munus erit.
- Lentiscum melius: sed si tibi frondea cuspis
- Defuerit, dentes pinna levare potest.