Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Gallia Santonico vestit te bardocucullo.
- Cercopithecorum paenula nuper erat.
- Roma magis fuscis vestitur, Gallia rufis,
- Et placet hic pueris militibusque colos.
- Ingrediare viam caelo licet usque sereno,
- Ad subitas numquam scortea desit aquas.
- Si veneto prasinove faves, quid coccina sumes?
- Ne fias ista transfuga sorte, vide.
- Si possem, totas cuperem misisse lacernas:
- Nunc tantum capiti munera mitto tuo.
- Non est lana mihi mendax, nec mutor aheno.
- Sic placeant Tyriae: me mea tinxit ovis.
- Fascia, crescentes dominae compesce papillas,
- Ut sit quod capiat nostra tegatque manus.
- Amphitheatrali nos commendamus ab usu,
- Cum teget algentes alba lacerna togas.
- Nec fora sunt nobis nec sunt vadimonia nota:
- Hoc opus est, pictis accubuisse toris.
- Si recitaturus dedero tibi forte libellum,
- Hoc focale tuas adserat auriculas.
- Tempore brumali non multum levia prosunt:
- Calfaciunt villi pallia vestra mei.
- Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum:
- Orbibus in nostris circulus esse potest.
- Iungere nescisti nobis, o stulte, lacernas:
- Indueras albas, exue callai+nas.
- Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti:
- Cinyphio poterit planta latere sinu.
- Dum toga per quinas gaudet requiescere luces,
- Hos poteris cultus sumere iure tuo.
- Vellera consumunt Patavinae multa trilices,
- Et pingues tunicas serra secare potest.
- Haec tibi sorte datur tergendis spongia mensis
- Utilis, expresso cum levis imbre tumet.
- Is mihi candor inest, villorum gratia tanta,
- Ut me vel media sumere messe velis.
- Tingue caput Cosmi folio, cervical olebit:
- Perdidit unguentum cum coma, pluma tenet.
- Stragula purpureis lucent villosa tapetis.
- Quid prodest, si te congelat uxor anus?
- Nudo stragula ne toro paterent,
- Iunctae nos tibi venimus sorores.
- Mammosas metuo; tenerae me trade puellae,
- Ut possint niveo pectore lina frui.
- Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa est
- Pectine Niliaco iam Babylonos acus.
- Longa satis nunc sum; dulci sed pondere venter
- Si tumeat, fiam tunc tibi zona brevis.
- Lodices mittet docti tibi terra Catulli:
- Nos Helicaonia de regione sumus.
- Det tunicam locuples: ego te praecingere possum.
- Essem si locuples, munus utrumque darem.
- Ebria Sidoniae cum sim de sanguine conchae,
- Non video, quare sobria lana vocer.
- Velleribus primis Apulia, Parma secundis
- Nobilis; Altinum tertia laudat ovis.
- Nos Lacedaemoniae pastor donavit amicae:
- Deterior Ledae purpura matris erat.
- Non tantum pullo lugentes vellere lanas,
- Sed solet et calices haec dare terra suos.
- Lana quidem tristis, sed tonsis nata ministris,
- Quales non primo de grege mensa citat.
- Oppressae nimium vicina est fascia plumae?
- Vellera Leuconicis accipe rasa sagis.