Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Musteus est: propera, caros nec differ amicos.
- Nam mihi cum vetulo sit petasone nihil.
- Te fortasse magis capiat de virgine porca;
- Me materna gravi de sue volva capit.
- Niliacum ridebis holus lanasque sequaces,
- Inproba cum morsu fila manuque trahes.
- Aspice, quam tumeat magno iecur ansere maius!
- Miratus dices: 'Hoc, rogo, crevit ubi?'
- Tota mihi dormitur hiems et pinguior illo
- Tempore sum, quo me nil nisi somnus alit.
- Gaudet in effossis habitare cuniculus antris.
- Monstravit tacitas hostibus ille vias.
- Inter sapores fertur alitum primus
- Ionicarum gustus attagenarum.
- Pascitur et dulci facilis gallina farina,
- Pascitur et tenebris. Ingeniosa gula est.
- Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus,
- Amisit testes. Nunc mihi gallus erit.
- Succumbit sterili frustra gallina marito.
- Hunc matris Cybeles esse decebat avem.
- Ponitur Ausoniis avis haec rarissima mensis:
- Hanc in piscina ludere saepe soles.
- Ne violes teneras periuro dente columbas,
- Tradita si Gnidiae sunt tibi sacra deae.
- Inguina torquati tardant hebetantque palumbi:
- Non edat hanc volucrem qui cupit esse salax.
- Galbina decipitur calamis et retibus ales,
- Turget adhuc viridi cum rudis uva mero.
- Pannonicas nobis numquam dedit Umbria cattas:
- Mavult haec dominae mittere dona Pudens.
- Miraris, quotiens gemmantis explicat alas,
- Et potes hunc saevo tradere, dure, coco?
- Dat mihi pinna rubens nomen, sed lingua gulosis
- Nostra sapit. Quid si garrula lingua foret?
- Argoa primum sum transportata carina:
- Ante mihi notum nil nisi Phasis erat.
- Ansere Romano quamvis satur Hannibal esset,
- Ipse suas numquam barbarus edit aves.
- Haec servavit avis Tarpei templa Tonantis.
- Miraris? Nondum fecerat illa deus.
- Turbabis versus nec littera tota volabit,
- Unam perdideris si Palamedis avem.
- Rustica sim an perdix, quid refert, si sapor idem est?
- Carior est perdix. Sic sapit illa magis.
- Dulcia defecta modulatur carmina lingua
- Cantator cycnus funeris ipse sui.
- Nomen habet magni volucris tam parva gigantis?
- Et nomen prasini Porphyrionis habet.
- Spirat in advecto, sed iam piger, aequore mullus;
- Languescit. Vivum da mare: fortis erit.
- Quae natat in Siculo grandis muraena profundo,
- Non valet exustam mergere sole cutem.
- Quamvis lata gerat patella rhombum,
- Rhombus latior est tamen patella.
- Ebria Baiano veni modo concha Lucrino:
- Nobile nunc sitio luxuriosa garum.
- Caeruleus nos Liris amat, quem silva Maricae
- Protegit: hinc squillae maxima turba sumus.
- Hic scarus, aequoreis qui venit adesus ab undis,
- Visceribus bonus est, cetera vile sapit.
- Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli:
- Pellaeae prior est gloria nulla gulae.
- Iste licet digitos testudine pungat acuta,
- Cortice deposita mollis echinus erit.
- Sanguine de nostro tinctas, ingrate, lacernas
- Induis, et non est hoc satis, esca sumus.
- In Venetis sint lauta licet convivia terris,
- Principium cenae gobius esse solet.
- Laneus Euganei lupus excipit ora Timavi,
- Aequoreo dulces cum sale pastus aquas.
- Non omnis laudes pretiumque aurata meretur,
- Sed cui solus erit concha Lucrina cibus.
- Ad Palatinas acipensem mittite mensas:
- Ambrosias ornent munera rara dapes.
- Inter aves turdus, si quid me iudice certum est,
- Inter quadripedes mattea prima lepus.
- Qui Diomedeis metuendus saetiger agris
- Aetola cecidit cuspide, talis erat.
- Dente timetur aper, defendunt cornua cervum:
- Inbelles dammae quid, nisi praeda, sumus?
- Matutinarum non ultima praeda ferarum
- Saevos oryx constat quot mihi morte canum!
- Hic erat ille tuo domitus, Cyparisse, capistro.
- An magis iste tuus, Silvia, cervus erat?
- Dum tener est onager solaque lalisio matre
- Pascitur, hoc infans, sed breve nomen habet.
- Pendentem summa capream de rupe videbis
- Casuram speres; despicit illa canes.
- Delicium parvo donabis dorcada nato:
- Iactatis solet hanc mittere turba togis.
- Pulcher adest onager: mitti venatio debet
- Dentis Erythraei: iam removete sinus.
- Hoc tibi Campani sudavit baca Venafri:
- Unguentum quotiens sumis, et istud olet.
- Expirantis adhuc scombri de sanguine primo
- Accipe fastosum, munera cara, garum.
- Antipolitani, fateor, sum filia thynni:
- Essem si scombri, non tibi missa forem.
- Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti
- Pallados a silvis nobile nectar apis.
- Cum dederis Siculos mediae de collibus Hyblae,
- Cecropios dicas tu licet esse favos.
- Gnosia Minoae genuit vindemia Cretae
- Hoc tibi, quod mulsum pauperis esse solet.
- Haec de vitifera venisse picata Vienna
- Ne dubites, misit Romulus ipse mihi.
- Attica nectareum turbatis mella Falernum.
- Misceri decet hoc a Ganymede merum.
- Hoc de Caesareis mitis vindemia cellis
- Misit, Iuleo quae sibi monte placet.
- Surrentina bibis? nec murrina picta nec aurum
- Sume: dabunt calices haec tibi vina suos.
- De Sinuessanis venerunt Massica prelis:
- Condita quo quaeris consule? Nullus erat.
- Pendula Pomptinos quae spectat Setia campos,
- Exigua vetulos misit ab urbe cados.
- Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
- Expressit mustum consul et ipse bibit.
- Non sum de primo, fateor, Trifolina Lyaeo,
- Inter vina tamen septima vitis ero.
- Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis,
- Vitis et in media nata palude viret.
- Potabis liquidum Signina morantia ventrem?
- Ne nimium sistant, sit tibi parca sitis.
- Amphora Nestorea tibi Mamertina senecta
- Si detur, quodvis nomen habere potest.
- Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo,
- Haec genuit Tuscis aemula vina cadis.
- Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum:
- Si te Quintus amat, commodiora bibes.
- De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis
- Malueris, quam si musta Falerna bibas.
- Marsica Paeligni mittunt turbata coloni:
- Non tu, libertus sed bibat illa tuus.
- Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti:
- Esset cum vinum, vilior illa fuit.
- Cum tua centenos expunget sportula civis,
- Fumea Massiliae ponere vina potes.
- Caeretana Nepos ponat, Setina putabis.
- Non ponit turbae, cum tribus illa bibit.
- Nobilis et lanis et felix vitibus Aulon
- Det pretiosa tibi vellera, vina mihi.
- Unguentum heredi numquam nec vina relinquas.
- Ille habeat nummos, haec tibi tota dato.
- Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas:
- Quondam veris erat, nunc tua facta rosa est.
- Synthesibus dum gaudet eques dominusque senator
- Dumque decent nostrum pillea sumpta Iovem;
- Nec timet aedilem moto spectare fritillo,
- Cum videat gelidos tam prope verna lacus: