Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Picentina Ceres niveo sic nectare crescit,
  2. Ut levis accepta spongia turget aqua.
  1. Argentum atque aurum facilest laenamque togamque
  2. Mittere: boletos mittere difficilest.
  1. Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis,
  2. Cur potius nomen non dedit uva mihi?
  1. Rumpimus altricem tenero quae vertice terram
  2. Tubera, boletis poma secunda sumus.
  1. Texta rosis fortasse tibi vel divite nardo,
  2. At mihi de turdis facta corona placet.
  1. Tota quidem ponatur anas; sed pectore tantum
  2. Et cervice sapit: cetera redde coco.
  1. Cum pinguis mihi turtur erit, lactuca valebis:
  2. Et cocleas tibi habe. Perdere nolo famem.
  1. Cerretana mihi fiat vel missa licebit
  2. De Menapis: lauti de petasone vorent.
  1. Musteus est: propera, caros nec differ amicos.
  2. Nam mihi cum vetulo sit petasone nihil.
  1. Te fortasse magis capiat de virgine porca;
  2. Me materna gravi de sue volva capit.
  1. Niliacum ridebis holus lanasque sequaces,
  2. Inproba cum morsu fila manuque trahes.
  1. Aspice, quam tumeat magno iecur ansere maius!
  2. Miratus dices: 'Hoc, rogo, crevit ubi?'
  1. Tota mihi dormitur hiems et pinguior illo
  2. Tempore sum, quo me nil nisi somnus alit.
  1. Gaudet in effossis habitare cuniculus antris.
  2. Monstravit tacitas hostibus ille vias.
  1. Inter sapores fertur alitum primus
  2. Ionicarum gustus attagenarum.
  1. Pascitur et dulci facilis gallina farina,
  2. Pascitur et tenebris. Ingeniosa gula est.
  1. Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus,
  2. Amisit testes. Nunc mihi gallus erit.
  1. Succumbit sterili frustra gallina marito.
  2. Hunc matris Cybeles esse decebat avem.
  1. Ponitur Ausoniis avis haec rarissima mensis:
  2. Hanc in piscina ludere saepe soles.
  1. Ne violes teneras periuro dente columbas,
  2. Tradita si Gnidiae sunt tibi sacra deae.
  1. Inguina torquati tardant hebetantque palumbi:
  2. Non edat hanc volucrem qui cupit esse salax.
  1. Galbina decipitur calamis et retibus ales,
  2. Turget adhuc viridi cum rudis uva mero.
  1. Pannonicas nobis numquam dedit Umbria cattas:
  2. Mavult haec dominae mittere dona Pudens.
  1. Miraris, quotiens gemmantis explicat alas,
  2. Et potes hunc saevo tradere, dure, coco?
  1. Dat mihi pinna rubens nomen, sed lingua gulosis
  2. Nostra sapit. Quid si garrula lingua foret?
  1. Argoa primum sum transportata carina:
  2. Ante mihi notum nil nisi Phasis erat.
  1. Ansere Romano quamvis satur Hannibal esset,
  2. Ipse suas numquam barbarus edit aves.
  1. Haec servavit avis Tarpei templa Tonantis.
  2. Miraris? Nondum fecerat illa deus.
  1. Turbabis versus nec littera tota volabit,
  2. Unam perdideris si Palamedis avem.
  1. Rustica sim an perdix, quid refert, si sapor idem est?
  2. Carior est perdix. Sic sapit illa magis.
  1. Dulcia defecta modulatur carmina lingua
  2. Cantator cycnus funeris ipse sui.
  1. Nomen habet magni volucris tam parva gigantis?
  2. Et nomen prasini Porphyrionis habet.
  1. Spirat in advecto, sed iam piger, aequore mullus;
  2. Languescit. Vivum da mare: fortis erit.
  1. Quae natat in Siculo grandis muraena profundo,
  2. Non valet exustam mergere sole cutem.
  1. Quamvis lata gerat patella rhombum,
  2. Rhombus latior est tamen patella.
  1. Ebria Baiano veni modo concha Lucrino:
  2. Nobile nunc sitio luxuriosa garum.
  1. Caeruleus nos Liris amat, quem silva Maricae
  2. Protegit: hinc squillae maxima turba sumus.
  1. Hic scarus, aequoreis qui venit adesus ab undis,
  2. Visceribus bonus est, cetera vile sapit.
  1. Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli:
  2. Pellaeae prior est gloria nulla gulae.
  1. Iste licet digitos testudine pungat acuta,
  2. Cortice deposita mollis echinus erit.
  1. Sanguine de nostro tinctas, ingrate, lacernas
  2. Induis, et non est hoc satis, esca sumus.
  1. In Venetis sint lauta licet convivia terris,
  2. Principium cenae gobius esse solet.
  1. Laneus Euganei lupus excipit ora Timavi,
  2. Aequoreo dulces cum sale pastus aquas.
  1. Non omnis laudes pretiumque aurata meretur,
  2. Sed cui solus erit concha Lucrina cibus.
  1. Ad Palatinas acipensem mittite mensas:
  2. Ambrosias ornent munera rara dapes.
  1. Inter aves turdus, si quid me iudice certum est,
  2. Inter quadripedes mattea prima lepus.
  1. Qui Diomedeis metuendus saetiger agris
  2. Aetola cecidit cuspide, talis erat.
  1. Dente timetur aper, defendunt cornua cervum:
  2. Inbelles dammae quid, nisi praeda, sumus?
  1. Matutinarum non ultima praeda ferarum
  2. Saevos oryx constat quot mihi morte canum!
  1. Hic erat ille tuo domitus, Cyparisse, capistro.
  2. An magis iste tuus, Silvia, cervus erat?
  1. Dum tener est onager solaque lalisio matre
  2. Pascitur, hoc infans, sed breve nomen habet.
  1. Pendentem summa capream de rupe videbis
  2. Casuram speres; despicit illa canes.
  1. Delicium parvo donabis dorcada nato:
  2. Iactatis solet hanc mittere turba togis.
  1. Pulcher adest onager: mitti venatio debet
  2. Dentis Erythraei: iam removete sinus.
  1. Hoc tibi Campani sudavit baca Venafri:
  2. Unguentum quotiens sumis, et istud olet.
  1. Expirantis adhuc scombri de sanguine primo
  2. Accipe fastosum, munera cara, garum.
  1. Antipolitani, fateor, sum filia thynni:
  2. Essem si scombri, non tibi missa forem.
  1. Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti
  2. Pallados a silvis nobile nectar apis.
  1. Cum dederis Siculos mediae de collibus Hyblae,
  2. Cecropios dicas tu licet esse favos.
  1. Gnosia Minoae genuit vindemia Cretae
  2. Hoc tibi, quod mulsum pauperis esse solet.
  1. Haec de vitifera venisse picata Vienna
  2. Ne dubites, misit Romulus ipse mihi.
  1. Attica nectareum turbatis mella Falernum.
  2. Misceri decet hoc a Ganymede merum.