Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Esse putes nondum sumen: sic ubere largo
  2. Et fluit et vivo lacte papilla tumet.
  1. Si Libycae nobis volucres et Phasides essent,
  2. Acciperes, at nunc accipe chortis aves.
  1. Vilia maternis fueramus Persica ramis:
  2. Nunc in adoptivis Persica cara sumus.
  1. Picentina Ceres niveo sic nectare crescit,
  2. Ut levis accepta spongia turget aqua.
  1. Argentum atque aurum facilest laenamque togamque
  2. Mittere: boletos mittere difficilest.
  1. Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis,
  2. Cur potius nomen non dedit uva mihi?
  1. Rumpimus altricem tenero quae vertice terram
  2. Tubera, boletis poma secunda sumus.
  1. Texta rosis fortasse tibi vel divite nardo,
  2. At mihi de turdis facta corona placet.
  1. Tota quidem ponatur anas; sed pectore tantum
  2. Et cervice sapit: cetera redde coco.
  1. Cum pinguis mihi turtur erit, lactuca valebis:
  2. Et cocleas tibi habe. Perdere nolo famem.