Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti,
- Aut haec Massyli poma draconis erant.
- Subripuit pastor quae nondum stantibus haedis
- De primo matrum lacte colustra damus.
- Lascivum pecus et viridi non utile Baccho
- Det poenas; nocuit iam tener ille deo.
- Candida si croceos circumfluit unda vitellos,
- Hesperius scombri temperet ova liquor.
- Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnum
- Ponat, et Aetolo de sue dives edat.
- Non tibi de Libycis tubures et apyrina ramis,
- De Nomentanis sed damus arboribus.
- Lecta suburbanis mittuntur apyrina ramis
- Et vernae tubures. Quid tibi cum Libycis?
- Esse putes nondum sumen: sic ubere largo
- Et fluit et vivo lacte papilla tumet.
- Si Libycae nobis volucres et Phasides essent,
- Acciperes, at nunc accipe chortis aves.
- Vilia maternis fueramus Persica ramis:
- Nunc in adoptivis Persica cara sumus.
- Picentina Ceres niveo sic nectare crescit,
- Ut levis accepta spongia turget aqua.
- Argentum atque aurum facilest laenamque togamque
- Mittere: boletos mittere difficilest.
- Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis,
- Cur potius nomen non dedit uva mihi?
- Rumpimus altricem tenero quae vertice terram
- Tubera, boletis poma secunda sumus.
- Texta rosis fortasse tibi vel divite nardo,
- At mihi de turdis facta corona placet.
- Tota quidem ponatur anas; sed pectore tantum
- Et cervice sapit: cetera redde coco.
- Cum pinguis mihi turtur erit, lactuca valebis:
- Et cocleas tibi habe. Perdere nolo famem.
- Cerretana mihi fiat vel missa licebit
- De Menapis: lauti de petasone vorent.
- Musteus est: propera, caros nec differ amicos.
- Nam mihi cum vetulo sit petasone nihil.
- Te fortasse magis capiat de virgine porca;
- Me materna gravi de sue volva capit.