Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra,
- Nil aliud bulbis quam satur esse potes.
- Filia Picenae venio Lucanica porcae:
- Pultibus hinc niveis grata corona datur.
- Haec, quae Picenis venit subducta trapetis,
- Inchoat atque eadem finit oliva dapes.
- Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti,
- Aut haec Massyli poma draconis erant.
- Subripuit pastor quae nondum stantibus haedis
- De primo matrum lacte colustra damus.
- Lascivum pecus et viridi non utile Baccho
- Det poenas; nocuit iam tener ille deo.
- Candida si croceos circumfluit unda vitellos,
- Hesperius scombri temperet ova liquor.
- Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnum
- Ponat, et Aetolo de sue dives edat.
- Non tibi de Libycis tubures et apyrina ramis,
- De Nomentanis sed damus arboribus.
- Lecta suburbanis mittuntur apyrina ramis
- Et vernae tubures. Quid tibi cum Libycis?
- Esse putes nondum sumen: sic ubere largo
- Et fluit et vivo lacte papilla tumet.
- Si Libycae nobis volucres et Phasides essent,
- Acciperes, at nunc accipe chortis aves.
- Vilia maternis fueramus Persica ramis:
- Nunc in adoptivis Persica cara sumus.
- Picentina Ceres niveo sic nectare crescit,
- Ut levis accepta spongia turget aqua.
- Argentum atque aurum facilest laenamque togamque
- Mittere: boletos mittere difficilest.
- Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis,
- Cur potius nomen non dedit uva mihi?
- Rumpimus altricem tenero quae vertice terram
- Tubera, boletis poma secunda sumus.