Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sorba sumus, molles nimium tendentia ventres:
- Aptius haec puero, quam tibi, poma dabis.
- Aurea porrigitur Iani caryota Kalendis;
- Sed tamen hoc munus pauperis esse solet.
- Haec tibi quae torta venerunt condita meta,
- Si maiora forent cottana, ficus erat.
- Pruna peregrinae carie rugosa senectae
- Sume: solent duri solvere ventris onus.
- Caseus Etruscae signatus imagine Lunae
- Praestabit pueris prandia mille tuis.
- Si sine carne voles ientacula sumere frugi,
- Haec tibi Vestino de grege massa venit.
- Non quemcumque focum nec fumum caseus omnem,
- Sed Velabrensem qui bibit, ille sapit.
- Trebula nos genuit; commendat gratia duplex,
- Sive levi flamma, sive domamur aqua.
- Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra,
- Nil aliud bulbis quam satur esse potes.
- Filia Picenae venio Lucanica porcae:
- Pultibus hinc niveis grata corona datur.