Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ipse ego quam dixi. Quid dentem dente iuvabit
  2. Rodere? carne opus est, si satur esse velis.
  3. Ne perdas operam: qui se mirantur, in illos
  4. Virus habe, nos haec novimus esse nihil.
  5. Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure,
  6. Nec matutina si mihi fronte venis.
  1. Omnis in hoc gracili Xeniorum turba libello
  2. Constabit nummis quattuor empta tibi.
  3. Quattuor est nimium? poterit constare duobus,
  4. Et faciet lucrum bybliopola Tryphon.
  5. Haec licet hospitibus pro munere disticha mittas,
  6. Si tibi tam rarus, quam mihi, nummus erit.
  7. Addita per titulos sua nomina rebus habebis:
  8. Praetereas, si quid non facit ad stomachum.
  1. Serus ut aetheriae Germanicus imperet aulae
  2. Utque diu terris, da pia tura Iovi.
  1. Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo,
  2. Cum tibi sorte datur, si sapis, adde piper.
  1. Nos alicam, poterit mulsum tibi mittere dives.
  2. Si tibi noluerit mittere dives, emes.
  1. Si spumet rubra conchis tibi pallida testa,
  2. Lautorum cenis saepe negare potes.
  1. Inbue plebeias Clusinis pultibus ollas,
  2. Ut satur in vacuis dulcia musta bibas.
  1. Accipe Niliacam, Pelusia munera, lentem:
  2. Vilior est alica, carior illa faba.
  1. Nec dotes similae possis numerare nec usus,
  2. Pistori totiens cum sit et apta coco.
  1. Mulio quod non det tacituris, accipe, mulis.
  2. Haec ego coponi, non tibi dona dedi.
  1. Tercentum Libyci modios de messe coloni
  2. Sume, suburbanus ne moriatur ager.
  1. Ut sapiant fatuae, fabrorum prandia, betae,
  2. O quam saepe petet vina piperque cocus!
  1. Cludere quae cenas lactuca solebat avorum,
  2. Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?
  1. Si vicina tibi Nomento rura coluntur,
  2. Ad villam moneo, rustice, ligna feras.
  1. Haec tibi brumali gaudentia frigore rapa
  2. Quae damus, in caelo Romulus esse solet.