Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Mittit praecipuos nemoralis Aricia porros:
  2. In niveo virides stipite cerne comas.
  1. Hos Amiternus ager felicibus educat hortis:
  2. Nursinas poteris parcius esse pilas.
  1. Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna,
  2. Non erit incultis gratior asparagis.
  1. Non habilis cyathis et inutilis uva Lyaeo,
  2. Sed non potanti me tibi nectar ero.
  1. Chia seni similis Baccho, quem Setia misit,
  2. Ipsa merum secum portat et ipsa salem.
  1. Si tibi Cecropio saturata Cydonea melle
  2. Ponentur, dicas: 'Haec melimela placent.'
  1. Poma sumus Cybeles: procul hinc discede, viator,
  2. Ne cadat in miserum nostra ruina caput.
  1. Sorba sumus, molles nimium tendentia ventres:
  2. Aptius haec puero, quam tibi, poma dabis.
  1. Aurea porrigitur Iani caryota Kalendis;
  2. Sed tamen hoc munus pauperis esse solet.
  1. Haec tibi quae torta venerunt condita meta,
  2. Si maiora forent cottana, ficus erat.
  1. Pruna peregrinae carie rugosa senectae
  2. Sume: solent duri solvere ventris onus.
  1. Caseus Etruscae signatus imagine Lunae
  2. Praestabit pueris prandia mille tuis.
  1. Si sine carne voles ientacula sumere frugi,
  2. Haec tibi Vestino de grege massa venit.
  1. Non quemcumque focum nec fumum caseus omnem,
  2. Sed Velabrensem qui bibit, ille sapit.
  1. Trebula nos genuit; commendat gratia duplex,
  2. Sive levi flamma, sive domamur aqua.
  1. Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra,
  2. Nil aliud bulbis quam satur esse potes.
  1. Filia Picenae venio Lucanica porcae:
  2. Pultibus hinc niveis grata corona datur.
  1. Haec, quae Picenis venit subducta trapetis,
  2. Inchoat atque eadem finit oliva dapes.
  1. Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti,
  2. Aut haec Massyli poma draconis erant.
  1. Subripuit pastor quae nondum stantibus haedis
  2. De primo matrum lacte colustra damus.
  1. Lascivum pecus et viridi non utile Baccho
  2. Det poenas; nocuit iam tener ille deo.
  1. Candida si croceos circumfluit unda vitellos,
  2. Hesperius scombri temperet ova liquor.
  1. Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnum
  2. Ponat, et Aetolo de sue dives edat.
  1. Non tibi de Libycis tubures et apyrina ramis,
  2. De Nomentanis sed damus arboribus.
  1. Lecta suburbanis mittuntur apyrina ramis
  2. Et vernae tubures. Quid tibi cum Libycis?
  1. Esse putes nondum sumen: sic ubere largo
  2. Et fluit et vivo lacte papilla tumet.