Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo,
  2. Haec genuit Tuscis aemula vina cadis.
  1. Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum:
  2. Si te Quintus amat, commodiora bibes.
  1. De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis
  2. Malueris, quam si musta Falerna bibas.
  1. Marsica Paeligni mittunt turbata coloni:
  2. Non tu, libertus sed bibat illa tuus.
  1. Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti:
  2. Esset cum vinum, vilior illa fuit.
  1. Cum tua centenos expunget sportula civis,
  2. Fumea Massiliae ponere vina potes.
  1. Caeretana Nepos ponat, Setina putabis.
  2. Non ponit turbae, cum tribus illa bibit.
  1. Nobilis et lanis et felix vitibus Aulon
  2. Det pretiosa tibi vellera, vina mihi.
  1. Unguentum heredi numquam nec vina relinquas.
  2. Ille habeat nummos, haec tibi tota dato.
  1. Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas:
  2. Quondam veris erat, nunc tua facta rosa est.
  1. Synthesibus dum gaudet eques dominusque senator
  2. Dumque decent nostrum pillea sumpta Iovem;
  3. Nec timet aedilem moto spectare fritillo,
  4. Cum videat gelidos tam prope verna lacus:
  5. Divitis alternas et pauperis accipe sortes:
  6. Praemia convivae dent sua quisque suo.
  7. 'Sunt apinae tricaeque et si quid vilius istis.'
  8. Quis nescit? vel quis tam manifesta negat?
  9. Sed quid agam potius madidis, Saturne, diebus,
  10. Quos tibi pro caelo filius ipse dedit?
  11. Vis scribam Thebas Troiamve malasve Mycenas?
  12. 'Lude,' inquis, 'nucibus'. Perdere nolo nuces.
  1. Quo vis cumque loco potes hunc finire libellum:
  2. Versibus explicitumst omne duobus opus.
  3. Lemmata si quaeris cur sint adscripta, docebo:
  4. Ut, si malueris, lemmata sola legas.
  1. Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas,
  2. Essemus Libyci nobile dentis onus.
  1. Caede iuvencorum domini calet area felix,
  2. Quinquiplici cera cum datur altus honos.
  1. Languida ne tristes obscurent lumina cerae,
  2. Nigra tibi niveum littera pingat ebur.
  1. Tunc triplices nostros non vilia dona putabis,
  2. Cum se venturam scribet amica tibi.
  1. Esse puta ceras, licet haec membrana vocetur:
  2. Delebis, quotiens scripta novare voles.
  1. Nondum legerit hos licet puella,
  2. Novit quid cupiant Vitelliani.
  1. Quod minimos cernis, mitti nos credis amicae.
  2. Falleris: et nummos ista tabella rogat.
  1. Non est, munera quod putes pusilla,
  2. Cum donat vacuas poeta chartas.
  1. Seu leviter noto, seu caro missa sodali
  2. Omnes ista solet charta vocare suos.