Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
  2. Expressit mustum consul et ipse bibit.
  1. Non sum de primo, fateor, Trifolina Lyaeo,
  2. Inter vina tamen septima vitis ero.
  1. Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis,
  2. Vitis et in media nata palude viret.
  1. Potabis liquidum Signina morantia ventrem?
  2. Ne nimium sistant, sit tibi parca sitis.
  1. Amphora Nestorea tibi Mamertina senecta
  2. Si detur, quodvis nomen habere potest.
  1. Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo,
  2. Haec genuit Tuscis aemula vina cadis.
  1. Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum:
  2. Si te Quintus amat, commodiora bibes.
  1. De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis
  2. Malueris, quam si musta Falerna bibas.