Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Gnosia Minoae genuit vindemia Cretae
  2. Hoc tibi, quod mulsum pauperis esse solet.
  1. Haec de vitifera venisse picata Vienna
  2. Ne dubites, misit Romulus ipse mihi.
  1. Attica nectareum turbatis mella Falernum.
  2. Misceri decet hoc a Ganymede merum.
  1. Hoc de Caesareis mitis vindemia cellis
  2. Misit, Iuleo quae sibi monte placet.
  1. Surrentina bibis? nec murrina picta nec aurum
  2. Sume: dabunt calices haec tibi vina suos.
  1. De Sinuessanis venerunt Massica prelis:
  2. Condita quo quaeris consule? Nullus erat.
  1. Pendula Pomptinos quae spectat Setia campos,
  2. Exigua vetulos misit ab urbe cados.
  1. Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
  2. Expressit mustum consul et ipse bibit.
  1. Non sum de primo, fateor, Trifolina Lyaeo,
  2. Inter vina tamen septima vitis ero.
  1. Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis,
  2. Vitis et in media nata palude viret.