Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Expirantis adhuc scombri de sanguine primo
- Accipe fastosum, munera cara, garum.
- Antipolitani, fateor, sum filia thynni:
- Essem si scombri, non tibi missa forem.
- Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti
- Pallados a silvis nobile nectar apis.
- Cum dederis Siculos mediae de collibus Hyblae,
- Cecropios dicas tu licet esse favos.
- Gnosia Minoae genuit vindemia Cretae
- Hoc tibi, quod mulsum pauperis esse solet.
- Haec de vitifera venisse picata Vienna
- Ne dubites, misit Romulus ipse mihi.
- Attica nectareum turbatis mella Falernum.
- Misceri decet hoc a Ganymede merum.
- Hoc de Caesareis mitis vindemia cellis
- Misit, Iuleo quae sibi monte placet.
- Surrentina bibis? nec murrina picta nec aurum
- Sume: dabunt calices haec tibi vina suos.
- De Sinuessanis venerunt Massica prelis:
- Condita quo quaeris consule? Nullus erat.
- Pendula Pomptinos quae spectat Setia campos,
- Exigua vetulos misit ab urbe cados.
- Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
- Expressit mustum consul et ipse bibit.
- Non sum de primo, fateor, Trifolina Lyaeo,
- Inter vina tamen septima vitis ero.
- Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis,
- Vitis et in media nata palude viret.
- Potabis liquidum Signina morantia ventrem?
- Ne nimium sistant, sit tibi parca sitis.
- Amphora Nestorea tibi Mamertina senecta
- Si detur, quodvis nomen habere potest.
- Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo,
- Haec genuit Tuscis aemula vina cadis.