Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se-
  2. cessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum
  3. et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram,
  4. quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid
  5. est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
  6. illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge-
  7. nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere
  8. se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa,
  9. quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
  10. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
  11. livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
  12. adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
  13. machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
  14. a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
  15. tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
  16. gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
  17. peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
  18. cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
  19. ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
  20. te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non