Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut
  2. molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum
  3. in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan-
  4. ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se-
  5. cessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum
  6. et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram,
  7. quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid
  8. est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
  9. illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge-
  10. nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere
  11. se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa,
  12. quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
  13. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
  14. livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
  15. adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
  16. machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
  17. a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
  18. tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
  19. gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
  20. peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-