Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque
  2. urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut
  3. molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum
  4. in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan-
  5. ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se-
  6. cessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum
  7. et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram,
  8. quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid
  9. est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
  10. illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge-
  11. nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere
  12. se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa,
  13. quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
  14. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
  15. livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
  16. adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
  17. machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
  18. a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
  19. tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
  20. gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
  21. peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
  22. cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
  23. ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
  24. te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non
  25. graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris
  26. iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non
  27. Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
  1. Retia dum cessant latratoresque Molossi
  2. Et non invento silva quiescit apro,
  3. Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.
  4. Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.
  1. Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,
  2. Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
  3. Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
  4. Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
  5. Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,
  6. Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
  7. Iure tuo veneranda novi pete limina templi,
  8. Reddita Pierio sunt ubi tecta choro.
  9. Vel si malueris, prima gradiere Subura;
  10. Atria sunt illic consulis alta mei:
  11. Laurigeros habitat facundus Stella penatis,
  12. Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;
  13. Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,
  14. Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
  15. Ille dabit populo patribusque equitique legendum,
  16. Nec nimium siccis perleget ipse genis.
  17. Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur,
  18. Clamabunt omnes te, liber, esse meum.
  1. Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
  2. Maecenas, atavis regibus ortus eques,
  3. Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
  4. Fama fuisse loquax chartaque dicet anus
  5. Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
  6. Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
  7. Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
  8. Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
  9. Largiri, praestare, breves extendere census,
  10. Et dare quae faciles vix tribuere dei,
  11. Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
  12. Temporibusque malis ausus es esse bonus.
  1. Longior undecimi nobis decimique libelli
  2. Artatus labor est et breve rasit opus.
  3. Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti:
  4. Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.
  1. Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,
  2. Ite sacra—iam non pulverulenta—via.
  3. Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae
  4. Nerva: licet toto nunc Helicone frui:
  5. Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas
  6. Iam redeunt; longi terga dedere metus.
  7. Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:
  8. Dux tibi sit semper talis, et iste diu.
  1. Toto vertice quot gerit capillos,
  2. Annos si tot habet Ligeia, trima est.
  1. Terrarum dea gentiumque Roma,
  2. Cui par est nihil et nihil secundum,
  3. Traiani modo laeta cum futuros
  4. Tot per saecula conputaret annos,
  5. Et fortem iuvenemque Martiumque
  6. In tanto duce militem videret,
  7. Dixit praeside gloriosa tali:
  8. 'Parthorum proceres ducesque Serum,
  9. Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni,
  10. Possum ostendere Caesarem; venite.'
  1. Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
  2. Et placido fruitur pax peregrina iugo.
  3. Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
  4. Misisti mores in loca nostra tuos.
  1. Habet Africanus miliens, tamen captat.
  2. Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
  1. Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:
  2. Nam quis ab Aonio largius amne bibit?
  3. Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro?
  4. Quem plus Pierio de grege Phoebus amat?
  5. Et si forte—sed hoc vix est sperare—vacabit,
  6. Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga,
  7. Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum
  8. Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
  1. Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;
  2. Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.
  1. Genus, Aucte, lucri divites habent iram:
  2. Odisse, quam donare, vilius constat.
  1. Parcius utaris, moneo, rapiente veredo,
  2. Prisce, nec in lepores tam violentus eas.
  3. Saepe satisfecit praedae venator, et acri
  4. Decidit excussus, nec rediturus, equo.
  5. Insidias et campus habet: nec fossa nec agger
  6. Nec sint saxa licet, fallere plana solent.
  7. Non deerit qui tanta tibi spectacula praestet,
  8. Invidia fati sed leviore cadat.
  9. Si te delectant animosa pericula, Tuscis
  10. —Tutior est virtus—insidiemur apris.
  11. Quid te frena iuvant temeraria? saepius illis,
  12. Prisce, datum est equitem rumpere, quam leporem.
  1. Quidquid Parrhasia nitebat aula,
  2. Donatum est oculis deisque nostris.
  3. Miratur Scythicas virentis auri
  4. Flammas Iuppiter, et stupet superbi
  5. Regis delicias gravesque lusus:
  6. Haec sunt pocula, quae decent Tonantem,
  7. Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.
  8. Omnes cum Iove nunc sumus beati;
  9. At nuper—pudet, a pudet fateri—
  10. Omnes cum Iove pauperes eramus.
  1. Addixti, Labiene, tres agellos;
  2. Emisti, Labiene, tres cinaedos:
  3. Pedicas, Labiene, tres agellos.
  1. Quare tam multis a te, Laetine, diebus
  2. Non abeat febris, quaeris et usque gemis.
  3. Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;
  4. Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
  5. Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,
  6. Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;
  7. Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,
  8. Dormit et in pluma purpureoque toro.
  9. Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te,
  10. Ad Damam potius vis tua febris eat?
  1. Dum tu forsitan inquietus erras
  2. Clamosa, Iuvenalis, in Subura,
  3. Aut collem dominae teris Dianae;
  4. Dum per limina te potentiorum
  5. Sudatrix toga ventilat vagumque
  6. Maior Caelius et minor fatigant:
  7. Me multos repetita post Decembres
  8. Accepit mea rusticumque fecit
  9. Auro Bilbilis et superba ferro.
  10. Hic pigri colimus labore dulci