Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
  2. a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
  3. tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
  4. gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
  5. peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
  6. cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
  7. ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
  8. te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non
  9. graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris
  10. iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non
  11. Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
  1. Retia dum cessant latratoresque Molossi