Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
  2. machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
  3. a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
  4. tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
  5. gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
  6. peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
  7. cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
  8. ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
  9. te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non
  10. graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris