Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
  2. adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
  3. machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
  4. a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
  5. tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
  6. gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
  7. peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
  8. cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
  9. ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
  10. te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non
  11. graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris
  12. iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non
  13. Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
  1. Retia dum cessant latratoresque Molossi
  2. Et non invento silva quiescit apro,
  3. Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.
  4. Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.
  1. Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,
  2. Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
  3. Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,