Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
  2. livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
  3. adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
  4. machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
  5. a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
  6. tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
  7. gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
  8. peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-