Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
  2. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
  3. livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
  4. adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
  5. machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
  6. a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
  7. tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
  8. gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
  9. peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
  10. cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
  11. ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
  12. te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non
  13. graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris
  14. iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non
  15. Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
  1. Retia dum cessant latratoresque Molossi
  2. Et non invento silva quiescit apro,
  3. Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.
  4. Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.
  1. Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,
  2. Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
  3. Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
  4. Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
  5. Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,
  6. Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
  7. Iure tuo veneranda novi pete limina templi,
  8. Reddita Pierio sunt ubi tecta choro.
  9. Vel si malueris, prima gradiere Subura;
  10. Atria sunt illic consulis alta mei:
  11. Laurigeros habitat facundus Stella penatis,
  12. Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;
  13. Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,
  14. Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
  15. Ille dabit populo patribusque equitique legendum,
  16. Nec nimium siccis perleget ipse genis.
  17. Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur,
  18. Clamabunt omnes te, liber, esse meum.
  1. Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
  2. Maecenas, atavis regibus ortus eques,
  3. Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
  4. Fama fuisse loquax chartaque dicet anus
  5. Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;