Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa,
  2. quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
  3. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
  4. livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
  5. adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
  6. machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
  7. a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
  8. tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
  9. gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
  10. peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
  11. cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
  12. ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud