Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hi faciunt, ut sis femina sola viro;
  2. Hi dant quod non vis uxor dare. 'Do tamen,' inquis,
  3. 'Ne vagus a thalamis coniugis erret amor.'
  4. Non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam:
  5. Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est.
  6. Scire suos fines matrona et femina debet:
  7. Cede sua pueris, utere parte tua.
  1. Uxor cum tibi sit puella, qualem
  2. Votis vix petat inprobus maritus,
  3. Dives, nobilis, erudita, casta,
  4. Rumpis, Basse, latus, sed in comatis,
  5. Uxoris tibi dote quos parasti.