Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Plus tibi quam domino pueros praestare probabo:
  2. Hi faciunt, ut sis femina sola viro;
  3. Hi dant quod non vis uxor dare. 'Do tamen,' inquis,
  4. 'Ne vagus a thalamis coniugis erret amor.'
  5. Non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam:
  6. Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est.