Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Audemus saturas: Lucilius esse laboras.
  2. Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.
  3. Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi:
  4. Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.
  5. Elige, quid nolis—quis enim pudor, omnia velle?—
  6. Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.