Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis:
  2. Plectra rapis nobis, ambitiose, nova.
  3. Audemus saturas: Lucilius esse laboras.
  4. Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.
  5. Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi:
  6. Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.
  7. Elige, quid nolis—quis enim pudor, omnia velle?—
  8. Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.