Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos:
- Aptasti longum tu quoque syrma tibi.
- Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis:
- Plectra rapis nobis, ambitiose, nova.
- Audemus saturas: Lucilius esse laboras.
- Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.
- Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi:
- Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.
- Elige, quid nolis—quis enim pudor, omnia velle?—
- Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.
- Musseti pathicissimos libellos,
- Qui certant Sybariticis libellis,
- Et tinctas sale pruriente chartas
- Instanti lege Rufe; sed puella
- Sit tecum tua, ne talassionem
- Indicas manibus libidinosis
- Et fias sine femina maritus.
- Cum tibi nota tui sit vita fidesque mariti,
- Nec premat ulla tuos sollicitetve toros,
- Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris,
- In quibus et brevis est et fugitiva Venus?
- Plus tibi quam domino pueros praestare probabo:
- Hi faciunt, ut sis femina sola viro;
- Hi dant quod non vis uxor dare. 'Do tamen,' inquis,
- 'Ne vagus a thalamis coniugis erret amor.'
- Non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam:
- Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est.
- Scire suos fines matrona et femina debet:
- Cede sua pueris, utere parte tua.
- Uxor cum tibi sit puella, qualem
- Votis vix petat inprobus maritus,
- Dives, nobilis, erudita, casta,
- Rumpis, Basse, latus, sed in comatis,
- Uxoris tibi dote quos parasti.
- Et sic ad dominam reversa languet
- Multis mentula milibus redempta;
- Sed nec vocibus excitata blandis,
- Molli pollice nec rogata surgit.
- Sit tandem pudor, aut eamus in ius.
- Non est haec tua, Basse: vendidisti.
- Baetis olivifera crinem redimite corona,
- Aurea qui nitidis vellera tinguis aquis;
- Quem Bromius, quem Pallas amat; cui rector aquarum
- Albula navigerum per freta pandit iter:
- Ominibus laetis vestras Instantius oras
- Intret, et hic populis ut prior annus eat.
- Non ignorat, onus quod sit succedere Macro:
- Qui sua metitur pondera, ferre potest.
- Ne toga cordylis et paenula desit olivis
- Aut inopem metuat sordida blatta famem,
- Perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:
- Postulat, ecce, novos ebria bruma sales.
- Non mea magnanimo depugnat tessera telo,
- Senio nec nostrum cum cane quassat ebur:
- Haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus:
- Alea nec damnum nec facit ista lucrum.
- Nasutus sis usque licet, sis denique nasus,
- Quantum noluerat ferre rogatus Atlans,
- Et possis ipsum tu deridere Latinum:
- Non potes in nugas dicere plura meas,
- Ipse ego quam dixi. Quid dentem dente iuvabit
- Rodere? carne opus est, si satur esse velis.
- Ne perdas operam: qui se mirantur, in illos
- Virus habe, nos haec novimus esse nihil.
- Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure,
- Nec matutina si mihi fronte venis.
- Omnis in hoc gracili Xeniorum turba libello
- Constabit nummis quattuor empta tibi.
- Quattuor est nimium? poterit constare duobus,
- Et faciet lucrum bybliopola Tryphon.
- Haec licet hospitibus pro munere disticha mittas,
- Si tibi tam rarus, quam mihi, nummus erit.
- Addita per titulos sua nomina rebus habebis:
- Praetereas, si quid non facit ad stomachum.
- Serus ut aetheriae Germanicus imperet aulae
- Utque diu terris, da pia tura Iovi.
- Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo,
- Cum tibi sorte datur, si sapis, adde piper.
- Nos alicam, poterit mulsum tibi mittere dives.
- Si tibi noluerit mittere dives, emes.
- Si spumet rubra conchis tibi pallida testa,
- Lautorum cenis saepe negare potes.
- Inbue plebeias Clusinis pultibus ollas,
- Ut satur in vacuis dulcia musta bibas.
- Accipe Niliacam, Pelusia munera, lentem:
- Vilior est alica, carior illa faba.
- Nec dotes similae possis numerare nec usus,
- Pistori totiens cum sit et apta coco.
- Mulio quod non det tacituris, accipe, mulis.
- Haec ego coponi, non tibi dona dedi.
- Tercentum Libyci modios de messe coloni
- Sume, suburbanus ne moriatur ager.
- Ut sapiant fatuae, fabrorum prandia, betae,
- O quam saepe petet vina piperque cocus!
- Cludere quae cenas lactuca solebat avorum,
- Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?
- Si vicina tibi Nomento rura coluntur,
- Ad villam moneo, rustice, ligna feras.
- Haec tibi brumali gaudentia frigore rapa
- Quae damus, in caelo Romulus esse solet.
- Ne tibi pallentes moveant fastidia caules,
- Nitrata viridis brassica fiat aqua.
- Fila Tarentini graviter redolentia porri
- Edisti quotiens, oscula clusa dato.
- Mittit praecipuos nemoralis Aricia porros:
- In niveo virides stipite cerne comas.
- Hos Amiternus ager felicibus educat hortis:
- Nursinas poteris parcius esse pilas.
- Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna,
- Non erit incultis gratior asparagis.
- Non habilis cyathis et inutilis uva Lyaeo,
- Sed non potanti me tibi nectar ero.
- Chia seni similis Baccho, quem Setia misit,
- Ipsa merum secum portat et ipsa salem.
- Si tibi Cecropio saturata Cydonea melle
- Ponentur, dicas: 'Haec melimela placent.'
- Poma sumus Cybeles: procul hinc discede, viator,
- Ne cadat in miserum nostra ruina caput.
- Sorba sumus, molles nimium tendentia ventres:
- Aptius haec puero, quam tibi, poma dabis.
- Aurea porrigitur Iani caryota Kalendis;
- Sed tamen hoc munus pauperis esse solet.
- Haec tibi quae torta venerunt condita meta,
- Si maiora forent cottana, ficus erat.
- Pruna peregrinae carie rugosa senectae
- Sume: solent duri solvere ventris onus.
- Caseus Etruscae signatus imagine Lunae
- Praestabit pueris prandia mille tuis.
- Si sine carne voles ientacula sumere frugi,
- Haec tibi Vestino de grege massa venit.