Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Aemula ne starent carmina nostra tuis.
  2. Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos:
  3. Aptasti longum tu quoque syrma tibi.
  4. Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis:
  5. Plectra rapis nobis, ambitiose, nova.
  6. Audemus saturas: Lucilius esse laboras.
  7. Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.
  8. Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi:
  9. Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.
  10. Elige, quid nolis—quis enim pudor, omnia velle?—
  11. Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.
  1. Musseti pathicissimos libellos,