Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
- Et placido fruitur pax peregrina iugo.
- Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
- Misisti mores in loca nostra tuos.
- Habet Africanus miliens, tamen captat.
- Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
- Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:
- Nam quis ab Aonio largius amne bibit?
- Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro?
- Quem plus Pierio de grege Phoebus amat?
- Et si forte—sed hoc vix est sperare—vacabit,
- Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga,
- Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum
- Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
- Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;
- Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.
- Genus, Aucte, lucri divites habent iram:
- Odisse, quam donare, vilius constat.