Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nolueram, Polytime, tuos violare capillos,
- Sed iuvat hoc precibus me tribuisse tuis.
- Talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebas
- Crinibus, ut totum sponsa videret ebur.
- Pediconibus os olere dicis.
- Hoc si, sicut ais, Fabulle, verum est:
- Quid tu credis olere cunnilingis?
- Triginta tibi sunt pueri totidemque puellae:
- Una est nec surgit mentula. Quid facies?
- Bis Cotta soleas perdidisse se questus,
- Dum neglegentem ducit ad pedes vernam,
- Qui solus inopi praestat et facit turbam,
- Excogitavit—homo sagax et astutus—
- Ne facere posset tale saepius damnum:
- Excalceatus ire coepit ad cenam.
- Tongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iam
- Nil praeter nasum Tongilianus habet.
- Quod lana caput alligas, Charine,
- Non aures tibi, sed dolent capilli.
- Pro sene, sed clare, votum Maro fecit amico,