Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cui par est nihil et nihil secundum,
  2. Traiani modo laeta cum futuros
  3. Tot per saecula conputaret annos,
  4. Et fortem iuvenemque Martiumque
  5. In tanto duce militem videret,
  6. Dixit praeside gloriosa tali:
  7. 'Parthorum proceres ducesque Serum,
  8. Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni,
  9. Possum ostendere Caesarem; venite.'
  1. Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
  2. Et placido fruitur pax peregrina iugo.
  3. Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
  4. Misisti mores in loca nostra tuos.
  1. Habet Africanus miliens, tamen captat.
  2. Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
  1. Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem: