Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Possum ostendere Caesarem; venite.'
- Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
- Et placido fruitur pax peregrina iugo.
- Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
- Misisti mores in loca nostra tuos.
- Habet Africanus miliens, tamen captat.
- Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
- Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:
- Nam quis ab Aonio largius amne bibit?
- Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro?
- Quem plus Pierio de grege Phoebus amat?
- Et si forte—sed hoc vix est sperare—vacabit,
- Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga,
- Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum
- Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
- Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;
- Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.
- Genus, Aucte, lucri divites habent iram:
- Odisse, quam donare, vilius constat.
- Parcius utaris, moneo, rapiente veredo,
- Prisce, nec in lepores tam violentus eas.
- Saepe satisfecit praedae venator, et acri
- Decidit excussus, nec rediturus, equo.
- Insidias et campus habet: nec fossa nec agger
- Nec sint saxa licet, fallere plana solent.
- Non deerit qui tanta tibi spectacula praestet,
- Invidia fati sed leviore cadat.
- Si te delectant animosa pericula, Tuscis
- —Tutior est virtus—insidiemur apris.
- Quid te frena iuvant temeraria? saepius illis,
- Prisce, datum est equitem rumpere, quam leporem.
- Quidquid Parrhasia nitebat aula,
- Donatum est oculis deisque nostris.
- Miratur Scythicas virentis auri
- Flammas Iuppiter, et stupet superbi
- Regis delicias gravesque lusus:
- Haec sunt pocula, quae decent Tonantem,
- Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.
- Omnes cum Iove nunc sumus beati;
- At nuper—pudet, a pudet fateri—
- Omnes cum Iove pauperes eramus.
- Addixti, Labiene, tres agellos;
- Emisti, Labiene, tres cinaedos:
- Pedicas, Labiene, tres agellos.
- Quare tam multis a te, Laetine, diebus
- Non abeat febris, quaeris et usque gemis.
- Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;
- Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
- Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,
- Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;
- Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,
- Dormit et in pluma purpureoque toro.
- Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te,
- Ad Damam potius vis tua febris eat?