Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Horum delicias superbiamque
  2. Et fastus querulos, Avite, malo,
  3. Quam dotis mihi quinquies ducena.
  1. Amphora vigesis, modius datur aere quaterno.
  2. Ebrius et crudus, nil habet agricola.
  1. Multis dum precibus Iovem salutat
  2. Stans summos resupinus usque in ungues
  3. Aethon in Capitolio pepedit.
  4. Riserunt homines, sed ipse divom
  5. Offensus genitor, trinoctiali
  6. Adfecit domicenio clientem.
  7. Post hoc flagitium misellus Aethon,
  8. Cum vult in Capitolium venire,
  9. Sellas ante petit Paterclianas
  10. Et pedit deciesque viciesque.
  11. Sed quamvis sibi caverit crepando,
  12. Compressis natibus Iovem salutat.
  1. Nil in te scripsi, Bithynice. Credere non vis
  2. Et iurare iubes? Malo satis facere.
  1. Donavi tibi multa, quae rogasti;
  2. Donavi tibi plura, quam rogasti:
  3. Non cessas tamen usque me rogare.
  4. Quisquis nil negat, Atticilla, fellat.
  1. Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes.
  2. Cui malus est nemo, quis bonus esse potest?
  1. Brumae diebus feriisque Saturni
  2. Mittebat Umber aliculam mihi pauper;
  3. Nunc mittit alicam: factus est enim dives.
  1. Effugere in thermis et circa balnea non est
  2. Menogenen, omni tu licet arte velis.