Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quid, quod securo potat conviva ministro,
  2. Et casum tremulae non timuere manus?
  3. Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
  4. Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.