Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Munera? Sed gemmis vilibus usus inest:
- Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,
- Et nimium calidis non vitiantur aquis.
- Quid, quod securo potat conviva ministro,
- Et casum tremulae non timuere manus?
- Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
- Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
- Festinat Polytimus ad puellas;
- Invitus puerum fatetur Hypnus;
- Pastas glande natis habet Secundus;
- Mollis Dindymus est, sed esse non vult;
- Amphion potuit puella nasci.
- Horum delicias superbiamque
- Et fastus querulos, Avite, malo,
- Quam dotis mihi quinquies ducena.
- Amphora vigesis, modius datur aere quaterno.
- Ebrius et crudus, nil habet agricola.
- Multis dum precibus Iovem salutat
- Stans summos resupinus usque in ungues
- Aethon in Capitolio pepedit.
- Riserunt homines, sed ipse divom
- Offensus genitor, trinoctiali
- Adfecit domicenio clientem.
- Post hoc flagitium misellus Aethon,
- Cum vult in Capitolium venire,
- Sellas ante petit Paterclianas
- Et pedit deciesque viciesque.
- Sed quamvis sibi caverit crepando,
- Compressis natibus Iovem salutat.
- Nil in te scripsi, Bithynice. Credere non vis
- Et iurare iubes? Malo satis facere.
- Donavi tibi multa, quae rogasti;
- Donavi tibi plura, quam rogasti:
- Non cessas tamen usque me rogare.
- Quisquis nil negat, Atticilla, fellat.
- Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes.
- Cui malus est nemo, quis bonus esse potest?
- Brumae diebus feriisque Saturni
- Mittebat Umber aliculam mihi pauper;
- Nunc mittit alicam: factus est enim dives.
- Effugere in thermis et circa balnea non est
- Menogenen, omni tu licet arte velis.
- Captabit tepidum dextra laevaque trigonem,
- Inputet acceptas ut tibi saepe pilas.
- Colliget et referet laxum de pulvere follem,
- Et si iam lotus, iam soleatus erit.
- Lintea si sumes, nive candidiora loquetur,
- Sint licet infantis sordidiora sinu.
- Exiguos secto comentem dente capillos
- Dicet Achilleas disposuisse comas.
- Fumosae feret ipse propin de faece lagonae,
- Frontis et umorem colliget usque tuae.
- Omnia laudabit, mirabitur omnia, donec
- Perpessus dicas taedia mille 'Veni!'
- Derisor Fabianus hirnearum,
- Omnes quem modo colei timebant
- Dicentem tumidas in hydrocelas,
- Quantum nec duo dicerent Catulli,
- In thermis subito Neronianis
- Vidit se miser, et tacere coepit.
- Nolueram, Polytime, tuos violare capillos,
- Sed iuvat hoc precibus me tribuisse tuis.
- Talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebas
- Crinibus, ut totum sponsa videret ebur.
- Pediconibus os olere dicis.
- Hoc si, sicut ais, Fabulle, verum est:
- Quid tu credis olere cunnilingis?
- Triginta tibi sunt pueri totidemque puellae: