Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Munera? Sed gemmis vilibus usus inest:
  2. Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,
  3. Et nimium calidis non vitiantur aquis.
  4. Quid, quod securo potat conviva ministro,
  5. Et casum tremulae non timuere manus?
  6. Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
  7. Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
  1. Festinat Polytimus ad puellas;
  2. Invitus puerum fatetur Hypnus;
  3. Pastas glande natis habet Secundus;
  4. Mollis Dindymus est, sed esse non vult;
  5. Amphion potuit puella nasci.
  6. Horum delicias superbiamque
  7. Et fastus querulos, Avite, malo,
  8. Quam dotis mihi quinquies ducena.
  1. Amphora vigesis, modius datur aere quaterno.
  2. Ebrius et crudus, nil habet agricola.
  1. Multis dum precibus Iovem salutat
  2. Stans summos resupinus usque in ungues
  3. Aethon in Capitolio pepedit.