Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cui possem dare mutuos dolores.
  2. Corrumpit sine talione caelebs,
  3. Caecus perdere non potest quod aufert:
  4. Nil est deterius latrone nudo:
  5. Nil securius est malo poeta.
  1. Vincentem roseos facieque comaque ministros
  2. Cinna cocum fecit. Cinna, gulosus homo es.
  1. Formosa Phyllis nocte cum mihi tota
  2. Se praestitisset omnibus modis largam,
  3. Et cogitarem mane quod darem munus,
  4. Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram,
  5. An Baeticarum pondus acre lanarum,
  6. An de moneta Caesaris decem flavos:
  7. Amplexa collum basioque tam longo
  8. Blandita, quam sunt nuptiae columbarum,
  9. Rogare coepit Phyllis amphoram vini.
  1. Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta,
  2. Vendere quam summa vel breviore cupis.
  3. Arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene,
  4. Et casa divitiis ambitiosa latet.
  5. Gemmantes prima fulgent testudine lecti,
  6. Et Maurusiaci pondera rara citri;
  7. Argentum atque aurum non simplex Delphica portat;
  8. Stant pueri, dominos quos precer esse meos.
  9. Deinde ducenta sonas, et ais non esse minoris.
  10. Instructam vili vendis, Amoene, domum.
  1. Maiae Mercurium creastis Idus,
  2. Augustis redit Idibus Diana,
  3. Octobres Maro consecravit Idus.
  4. Idus saepe colas et has et illas,
  5. Qui magni celebras Maronis Idus.
  1. Matutine cliens, urbis mihi causa relictae,
  2. Atria, si sapias, ambitiosa colas.
  3. Non sum ego causidicus, nec amaris litibus aptus,
  4. Sed piger et senior Pieridumque comes;
  5. Otia me somnusque iuvant, quae magna negavit
  6. Roma mihi: redeo, si vigilatur et hic.
  1. Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule,
  2. Omnes archetypos habes amicos.
  1. Lintea ferret Apro vatius cum vernula nuper
  2. Et supra togulam lusca sederet anus
  3. Atque olei stillam daret enterocelicus unctor,
  4. Udorum tetricus censor et asper erat:
  5. Frangendos calices effundendumque Falernum
  6. Clamabat, biberet quod modo lotus eques.
  7. A sene sed postquam patruo venere trecenta,
  8. Sobrius a thermis nescit abire domum.
  9. O quantum diatreta valent et quinque comati!
  10. Tunc, cum pauper erat, non sitiebat Aper.
  1. Nil non, Lygde, mihi negas roganti:
  2. At quondam mihi, Lygde, nil negabas.
  1. Iugera mercatus prope busta latentis agelli
  2. Et male compactae culmina fulta casae,
  3. Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites
  4. Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
  5. Frumentum, milium tisanamque fabamque solebas
  6. Vendere pragmaticus, nunc emis agricola.
  1. Heredem tibi me, Catulle, dicis.
  2. Non credam, nisi legero, Catulle.
  1. Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus,
  2. Accipe de circo pocula Flaminio.
  3. Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt
  4. Munera? Sed gemmis vilibus usus inest:
  5. Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,
  6. Et nimium calidis non vitiantur aquis.
  7. Quid, quod securo potat conviva ministro,
  8. Et casum tremulae non timuere manus?
  9. Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
  10. Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
  1. Festinat Polytimus ad puellas;
  2. Invitus puerum fatetur Hypnus;
  3. Pastas glande natis habet Secundus;
  4. Mollis Dindymus est, sed esse non vult;
  5. Amphion potuit puella nasci.
  6. Horum delicias superbiamque
  7. Et fastus querulos, Avite, malo,
  8. Quam dotis mihi quinquies ducena.
  1. Amphora vigesis, modius datur aere quaterno.
  2. Ebrius et crudus, nil habet agricola.
  1. Multis dum precibus Iovem salutat
  2. Stans summos resupinus usque in ungues
  3. Aethon in Capitolio pepedit.
  4. Riserunt homines, sed ipse divom
  5. Offensus genitor, trinoctiali
  6. Adfecit domicenio clientem.
  7. Post hoc flagitium misellus Aethon,
  8. Cum vult in Capitolium venire,
  9. Sellas ante petit Paterclianas
  10. Et pedit deciesque viciesque.
  11. Sed quamvis sibi caverit crepando,
  12. Compressis natibus Iovem salutat.
  1. Nil in te scripsi, Bithynice. Credere non vis
  2. Et iurare iubes? Malo satis facere.
  1. Donavi tibi multa, quae rogasti;
  2. Donavi tibi plura, quam rogasti:
  3. Non cessas tamen usque me rogare.
  4. Quisquis nil negat, Atticilla, fellat.
  1. Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes.
  2. Cui malus est nemo, quis bonus esse potest?
  1. Brumae diebus feriisque Saturni
  2. Mittebat Umber aliculam mihi pauper;
  3. Nunc mittit alicam: factus est enim dives.
  1. Effugere in thermis et circa balnea non est
  2. Menogenen, omni tu licet arte velis.
  3. Captabit tepidum dextra laevaque trigonem,
  4. Inputet acceptas ut tibi saepe pilas.
  5. Colliget et referet laxum de pulvere follem,
  6. Et si iam lotus, iam soleatus erit.
  7. Lintea si sumes, nive candidiora loquetur,
  8. Sint licet infantis sordidiora sinu.
  9. Exiguos secto comentem dente capillos
  10. Dicet Achilleas disposuisse comas.
  11. Fumosae feret ipse propin de faece lagonae,
  12. Frontis et umorem colliget usque tuae.
  13. Omnia laudabit, mirabitur omnia, donec
  14. Perpessus dicas taedia mille 'Veni!'
  1. Derisor Fabianus hirnearum,
  2. Omnes quem modo colei timebant