Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- In te ne faciam, times, Ligurra,
- Et dignus cupis hoc metu videri.
- Sed frustra metuis cupisque frustra.
- In tauros Libyci ruunt leones,
- Non sunt papilionibus molesti.
- Quaeras, censeo, si legi laboras,
- Nigri fornicis ebrium poetam,
- Qui carbone rudi putrique creta
- Scribit carmina, quae legunt cacantes.
- Frons haec stigmate non meo notanda est.
- Antiqui rex magne poli mundique prioris,
- Sub quo pigra quies nec labor ullus erat,
- Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni,
- Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
- Laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci
- Gaudia: cum sacris te decet esse tuis.
- Tu reducem patriae sexta, pater optime, bruma
- Pacifici Latia reddis ab urbe Numae.
- Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello
- Pendeat et quantus luxurietur honos?
- Quam non parca manus largaeque nomismata mensae,
- Quae, Saturne, tibi pernumerentur opes?
- Utque sit his pretium meritis et gratia maior,
- Et pater et frugi sic tua sacra colit.
- At tu sancte—tuo sic semper amere Decembri—
- Hos illi iubeas saepe redire dies.
- Uncto Corduba laetior Venafro,
- Histra nec minus absoluta testa,
- Albi quae superas oves Galaesi
- Nullo murice nec cruore mendax,
- Sed tinctis gregibus colore vivo:
- Dic vestro, rogo, sit pudor poetae,
- Nec gratis recitet meos libellos.
- Ferrem, si faceret bonus poeta,
- Cui possem dare mutuos dolores.
- Corrumpit sine talione caelebs,
- Caecus perdere non potest quod aufert:
- Nil est deterius latrone nudo:
- Nil securius est malo poeta.
- Vincentem roseos facieque comaque ministros
- Cinna cocum fecit. Cinna, gulosus homo es.
- Formosa Phyllis nocte cum mihi tota
- Se praestitisset omnibus modis largam,
- Et cogitarem mane quod darem munus,
- Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram,
- An Baeticarum pondus acre lanarum,
- An de moneta Caesaris decem flavos:
- Amplexa collum basioque tam longo
- Blandita, quam sunt nuptiae columbarum,
- Rogare coepit Phyllis amphoram vini.
- Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta,
- Vendere quam summa vel breviore cupis.
- Arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene,
- Et casa divitiis ambitiosa latet.
- Gemmantes prima fulgent testudine lecti,
- Et Maurusiaci pondera rara citri;
- Argentum atque aurum non simplex Delphica portat;
- Stant pueri, dominos quos precer esse meos.
- Deinde ducenta sonas, et ais non esse minoris.
- Instructam vili vendis, Amoene, domum.
- Maiae Mercurium creastis Idus,
- Augustis redit Idibus Diana,
- Octobres Maro consecravit Idus.
- Idus saepe colas et has et illas,
- Qui magni celebras Maronis Idus.
- Matutine cliens, urbis mihi causa relictae,
- Atria, si sapias, ambitiosa colas.
- Non sum ego causidicus, nec amaris litibus aptus,
- Sed piger et senior Pieridumque comes;
- Otia me somnusque iuvant, quae magna negavit
- Roma mihi: redeo, si vigilatur et hic.
- Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule,
- Omnes archetypos habes amicos.
- Lintea ferret Apro vatius cum vernula nuper
- Et supra togulam lusca sederet anus
- Atque olei stillam daret enterocelicus unctor,
- Udorum tetricus censor et asper erat:
- Frangendos calices effundendumque Falernum
- Clamabat, biberet quod modo lotus eques.
- A sene sed postquam patruo venere trecenta,
- Sobrius a thermis nescit abire domum.
- O quantum diatreta valent et quinque comati!
- Tunc, cum pauper erat, non sitiebat Aper.
- Nil non, Lygde, mihi negas roganti:
- At quondam mihi, Lygde, nil negabas.
- Iugera mercatus prope busta latentis agelli
- Et male compactae culmina fulta casae,
- Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites
- Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
- Frumentum, milium tisanamque fabamque solebas
- Vendere pragmaticus, nunc emis agricola.
- Heredem tibi me, Catulle, dicis.
- Non credam, nisi legero, Catulle.
- Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus,
- Accipe de circo pocula Flaminio.
- Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt
- Munera? Sed gemmis vilibus usus inest:
- Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,
- Et nimium calidis non vitiantur aquis.
- Quid, quod securo potat conviva ministro,
- Et casum tremulae non timuere manus?
- Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
- Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
- Festinat Polytimus ad puellas;
- Invitus puerum fatetur Hypnus;
- Pastas glande natis habet Secundus;
- Mollis Dindymus est, sed esse non vult;
- Amphion potuit puella nasci.
- Horum delicias superbiamque
- Et fastus querulos, Avite, malo,
- Quam dotis mihi quinquies ducena.
- Amphora vigesis, modius datur aere quaterno.
- Ebrius et crudus, nil habet agricola.
- Multis dum precibus Iovem salutat
- Stans summos resupinus usque in ungues
- Aethon in Capitolio pepedit.
- Riserunt homines, sed ipse divom
- Offensus genitor, trinoctiali
- Adfecit domicenio clientem.
- Post hoc flagitium misellus Aethon,
- Cum vult in Capitolium venire,
- Sellas ante petit Paterclianas
- Et pedit deciesque viciesque.
- Sed quamvis sibi caverit crepando,
- Compressis natibus Iovem salutat.
- Nil in te scripsi, Bithynice. Credere non vis
- Et iurare iubes? Malo satis facere.
- Donavi tibi multa, quae rogasti;
- Donavi tibi plura, quam rogasti:
- Non cessas tamen usque me rogare.
- Quisquis nil negat, Atticilla, fellat.
- Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes.
- Cui malus est nemo, quis bonus esse potest?
- Brumae diebus feriisque Saturni