Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
- Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
- Atque inter mensas ire, redire suas;
- Excipere hos illos, et tota surgere cena
- Marmora calcantem frigidiora gelu:
- Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
- Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
- Versus et breve vividumque carmen
- In te ne faciam, times, Ligurra,
- Et dignus cupis hoc metu videri.
- Sed frustra metuis cupisque frustra.
- In tauros Libyci ruunt leones,
- Non sunt papilionibus molesti.
- Quaeras, censeo, si legi laboras,
- Nigri fornicis ebrium poetam,
- Qui carbone rudi putrique creta
- Scribit carmina, quae legunt cacantes.
- Frons haec stigmate non meo notanda est.
- Antiqui rex magne poli mundique prioris,
- Sub quo pigra quies nec labor ullus erat,
- Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni,
- Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
- Laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci
- Gaudia: cum sacris te decet esse tuis.
- Tu reducem patriae sexta, pater optime, bruma
- Pacifici Latia reddis ab urbe Numae.
- Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello
- Pendeat et quantus luxurietur honos?
- Quam non parca manus largaeque nomismata mensae,
- Quae, Saturne, tibi pernumerentur opes?
- Utque sit his pretium meritis et gratia maior,
- Et pater et frugi sic tua sacra colit.
- At tu sancte—tuo sic semper amere Decembri—
- Hos illi iubeas saepe redire dies.