Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Te vicinia tota, te pilosus
  2. Hircoso premit osculo colonus;
  3. Hinc instat tibi textor, inde fullo,
  4. Hinc sutor modo pelle basiata,
  5. Hinc menti dominus periculosi,
  6. Hinc et dexiocholus, inde lippus,
  7. Fellatorque recensque cunnilingus.
  8. Iam tanti tibi non fuit redire.
  1. Martis alumne dies, roseam quo lampada primum
  2. Magnaque siderei vidimus ora dei,
  3. Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
  4. Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
  5. Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,
  6. Et qua sum genitus, vivere luce volo.
  7. Natali pallere suo, ne calda Sabello
  8. Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
  9. Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
  10. Atque inter mensas ire, redire suas;
  11. Excipere hos illos, et tota surgere cena
  12. Marmora calcantem frigidiora gelu:
  13. Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
  14. Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
  1. Versus et breve vividumque carmen
  2. In te ne faciam, times, Ligurra,
  3. Et dignus cupis hoc metu videri.
  4. Sed frustra metuis cupisque frustra.
  5. In tauros Libyci ruunt leones,
  6. Non sunt papilionibus molesti.
  7. Quaeras, censeo, si legi laboras,
  8. Nigri fornicis ebrium poetam,
  9. Qui carbone rudi putrique creta
  10. Scribit carmina, quae legunt cacantes.
  11. Frons haec stigmate non meo notanda est.
  1. Antiqui rex magne poli mundique prioris,
  2. Sub quo pigra quies nec labor ullus erat,
  3. Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni,
  4. Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
  5. Laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci
  6. Gaudia: cum sacris te decet esse tuis.
  7. Tu reducem patriae sexta, pater optime, bruma
  8. Pacifici Latia reddis ab urbe Numae.
  9. Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello
  10. Pendeat et quantus luxurietur honos?
  11. Quam non parca manus largaeque nomismata mensae,
  12. Quae, Saturne, tibi pernumerentur opes?
  13. Utque sit his pretium meritis et gratia maior,
  14. Et pater et frugi sic tua sacra colit.
  15. At tu sancte—tuo sic semper amere Decembri—
  16. Hos illi iubeas saepe redire dies.
  1. Uncto Corduba laetior Venafro,
  2. Histra nec minus absoluta testa,
  3. Albi quae superas oves Galaesi
  4. Nullo murice nec cruore mendax,
  5. Sed tinctis gregibus colore vivo:
  6. Dic vestro, rogo, sit pudor poetae,
  7. Nec gratis recitet meos libellos.
  8. Ferrem, si faceret bonus poeta,
  9. Cui possem dare mutuos dolores.
  10. Corrumpit sine talione caelebs,
  11. Caecus perdere non potest quod aufert:
  12. Nil est deterius latrone nudo:
  13. Nil securius est malo poeta.
  1. Vincentem roseos facieque comaque ministros
  2. Cinna cocum fecit. Cinna, gulosus homo es.
  1. Formosa Phyllis nocte cum mihi tota
  2. Se praestitisset omnibus modis largam,
  3. Et cogitarem mane quod darem munus,
  4. Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram,
  5. An Baeticarum pondus acre lanarum,
  6. An de moneta Caesaris decem flavos:
  7. Amplexa collum basioque tam longo
  8. Blandita, quam sunt nuptiae columbarum,
  9. Rogare coepit Phyllis amphoram vini.
  1. Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta,
  2. Vendere quam summa vel breviore cupis.
  3. Arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene,
  4. Et casa divitiis ambitiosa latet.
  5. Gemmantes prima fulgent testudine lecti,
  6. Et Maurusiaci pondera rara citri;
  7. Argentum atque aurum non simplex Delphica portat;
  8. Stant pueri, dominos quos precer esse meos.
  9. Deinde ducenta sonas, et ais non esse minoris.
  10. Instructam vili vendis, Amoene, domum.
  1. Maiae Mercurium creastis Idus,
  2. Augustis redit Idibus Diana,
  3. Octobres Maro consecravit Idus.
  4. Idus saepe colas et has et illas,
  5. Qui magni celebras Maronis Idus.
  1. Matutine cliens, urbis mihi causa relictae,
  2. Atria, si sapias, ambitiosa colas.
  3. Non sum ego causidicus, nec amaris litibus aptus,