Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Et ad cubilest Roma. Taedio fessis
- Dormire quotiens libuit, imus ad villam.
- Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa
- Lecticariola est: estis, Alauda, pares.
- Tantum dat tibi Roma basiorum
- Post annos modo quindecim reverso,
- Quantum Lesbia non dedit Catullo.
- Te vicinia tota, te pilosus
- Hircoso premit osculo colonus;
- Hinc instat tibi textor, inde fullo,
- Hinc sutor modo pelle basiata,
- Hinc menti dominus periculosi,
- Hinc et dexiocholus, inde lippus,
- Fellatorque recensque cunnilingus.
- Iam tanti tibi non fuit redire.
- Martis alumne dies, roseam quo lampada primum
- Magnaque siderei vidimus ora dei,
- Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
- Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
- Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,
- Et qua sum genitus, vivere luce volo.
- Natali pallere suo, ne calda Sabello
- Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
- Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
- Atque inter mensas ire, redire suas;
- Excipere hos illos, et tota surgere cena
- Marmora calcantem frigidiora gelu:
- Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
- Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
- Versus et breve vividumque carmen
- In te ne faciam, times, Ligurra,
- Et dignus cupis hoc metu videri.
- Sed frustra metuis cupisque frustra.
- In tauros Libyci ruunt leones,
- Non sunt papilionibus molesti.
- Quaeras, censeo, si legi laboras,
- Nigri fornicis ebrium poetam,
- Qui carbone rudi putrique creta
- Scribit carmina, quae legunt cacantes.
- Frons haec stigmate non meo notanda est.
- Antiqui rex magne poli mundique prioris,
- Sub quo pigra quies nec labor ullus erat,
- Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni,
- Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
- Laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci
- Gaudia: cum sacris te decet esse tuis.
- Tu reducem patriae sexta, pater optime, bruma
- Pacifici Latia reddis ab urbe Numae.
- Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello
- Pendeat et quantus luxurietur honos?
- Quam non parca manus largaeque nomismata mensae,
- Quae, Saturne, tibi pernumerentur opes?
- Utque sit his pretium meritis et gratia maior,
- Et pater et frugi sic tua sacra colit.
- At tu sancte—tuo sic semper amere Decembri—
- Hos illi iubeas saepe redire dies.
- Uncto Corduba laetior Venafro,
- Histra nec minus absoluta testa,
- Albi quae superas oves Galaesi
- Nullo murice nec cruore mendax,
- Sed tinctis gregibus colore vivo:
- Dic vestro, rogo, sit pudor poetae,
- Nec gratis recitet meos libellos.
- Ferrem, si faceret bonus poeta,
- Cui possem dare mutuos dolores.
- Corrumpit sine talione caelebs,
- Caecus perdere non potest quod aufert:
- Nil est deterius latrone nudo:
- Nil securius est malo poeta.
- Vincentem roseos facieque comaque ministros
- Cinna cocum fecit. Cinna, gulosus homo es.
- Formosa Phyllis nocte cum mihi tota