Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quantas civis habet, Paterne, rarus,
  2. Largiris nihil incubasque gazae,
  3. Ut magnus draco, quem canunt poetae
  4. Custodem Scythici fuisse luci.
  5. Sed causa, ut memoras et ipse iactas,
  6. Dirae filius est rapacitatis.
  7. Ecquid tu fatuos rudesque quaeris,
  8. Inludas quibus auferasque mentem?
  9. Huic semper vitio pater fuisti.
  1. Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus,
  2. Rem magnam praestas, Zoile, si bonus es.
  1. Gratis qui dare vos iubet, puellae,
  2. Insulsissimus inprobissimusque est.
  3. Gratis ne date, basiate gratis.
  4. Hoc Aegle negat, hoc avara vendit.
  5. Sed vendat: bene basiare quantum est!
  6. Hoc vendit quoque nec levi rapina:
  7. Aut libram petit illa Cosmiani,
  8. Aut binos quater a nova moneta,
  9. Ne sint basia muta, ne maligna,