Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Et stupet ad raptus Tyndaris ipsa tuos:
- Tu melior, quae deserto raptore redisti,
- Illa virum voluit nec repetita sequi.
- Ridet et Iliacos audit Menelaus amores:
- Absolvit Phrygium vestra rapina Parim.
- Accipient olim cum te loca laeta piorum,
- Non erit in Stygia notior umbra domo:
- Non aliena videt, sed amat Proserpina raptas:
- Iste tibi dominam conciliabit amor.
- Nummi cum tibi sint opesque tantae,
- Quantas civis habet, Paterne, rarus,
- Largiris nihil incubasque gazae,
- Ut magnus draco, quem canunt poetae
- Custodem Scythici fuisse luci.
- Sed causa, ut memoras et ipse iactas,
- Dirae filius est rapacitatis.
- Ecquid tu fatuos rudesque quaeris,
- Inludas quibus auferasque mentem?
- Huic semper vitio pater fuisti.
- Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus,
- Rem magnam praestas, Zoile, si bonus es.
- Gratis qui dare vos iubet, puellae,
- Insulsissimus inprobissimusque est.
- Gratis ne date, basiate gratis.
- Hoc Aegle negat, hoc avara vendit.
- Sed vendat: bene basiare quantum est!
- Hoc vendit quoque nec levi rapina:
- Aut libram petit illa Cosmiani,
- Aut binos quater a nova moneta,
- Ne sint basia muta, ne maligna,
- Ne clusis aditum neget labellis.
- Humane tamen hoc facit, sed unum,
- Gratis quae dare basium recusat
- Gratis lingere non recusat, Aegle.
- Aegrotas uno decies aut saepius anno,
- Nec tibi, sed nobis hoc, Polycharme, nocet:
- Nam quotiens surgis, soteria poscis amicos.
- Sit pudor: aegrota iam, Polycharme, semel.
- Cur saepe sicci parva rura Nomenti
- Laremque villae sordidum petam, quaeris?
- Nec cogitandi, Sparse, nec quiescendi
- In urbe locus est pauperi. Negant vitam
- Ludi magistri mane, nocte pistores,
- Aerariorum marculi die toto;
- Hinc otiosus sordidam quatit mensam
- Neroniana nummularius massa,
- Illinc balucis malleator Hispanae
- Tritum nitenti fuste verberat saxum;
- Nec turba cessat entheata Bellonae,
- Nec fasciato naufragus loquax trunco,
- A matre doctus nec rogare Iudaeus,
- Nec sulphuratae lippus institor mercis.
- Numerare pigri damna quis potest somni?
- Dicet quot aera verberent manus urbis,