Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ite sacra—iam non pulverulenta—via.
  2. Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae
  3. Nerva: licet toto nunc Helicone frui:
  4. Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas
  5. Iam redeunt; longi terga dedere metus.
  6. Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:
  7. Dux tibi sit semper talis, et iste diu.
  1. Toto vertice quot gerit capillos,
  2. Annos si tot habet Ligeia, trima est.
  1. Terrarum dea gentiumque Roma,
  2. Cui par est nihil et nihil secundum,
  3. Traiani modo laeta cum futuros
  4. Tot per saecula conputaret annos,
  5. Et fortem iuvenemque Martiumque
  6. In tanto duce militem videret,
  7. Dixit praeside gloriosa tali:
  8. 'Parthorum proceres ducesque Serum,
  9. Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni,
  10. Possum ostendere Caesarem; venite.'
  1. Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
  2. Et placido fruitur pax peregrina iugo.
  3. Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
  4. Misisti mores in loca nostra tuos.
  1. Habet Africanus miliens, tamen captat.
  2. Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
  1. Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:
  2. Nam quis ab Aonio largius amne bibit?
  3. Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro?
  4. Quem plus Pierio de grege Phoebus amat?
  5. Et si forte—sed hoc vix est sperare—vacabit,
  6. Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga,
  7. Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum
  8. Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
  1. Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;
  2. Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.
  1. Genus, Aucte, lucri divites habent iram:
  2. Odisse, quam donare, vilius constat.
  1. Parcius utaris, moneo, rapiente veredo,
  2. Prisce, nec in lepores tam violentus eas.
  3. Saepe satisfecit praedae venator, et acri